Проверете знанията си чрез работа с реални латински текстове. Всеки тест обхваща граматика, превод и култура.
"Minerva dea sapientiae est. In pugnā victoriam parat."
"Romani scholam ludum nominant. Liberi Romanorum, pueri et puellae, ludum litterarium frequentant."
"Magister discipulis dicit: 'Scio vos linguam Latinam amare. Cras libros novos legemus et multa verba discebimus.' Discipuli putant magistrum verum dicere."
"Olim Romani multos deos colebant. Templa aedificabant et eos adorabant. Scimus eos errare, sed errare humanum est. Hodie reliquiae templorum adesse possunt."
"Res publica Romana magna erat. Hostes in patriam invaserunt, sed Romani eos vicerunt. Dux noster dixit: 'Ego vobiscum sum! Fides et spes in virtute nostra sunt.'"
"Quis fuit Hannibal? Hannibal clarus dux Carthaginiensium fuit. Cum copiae eius montes altos superaverant, Romani timore capti sunt. Si Romani virtutem ostenderint, patriam servabunt."
"Troia a Graecis expugnata est. Aeneas dux fortis cum patre Anchisā et filio Ascanio ex urbe flammante fugit. Deinde socios collegit et naves paravit. Scimus Aeneam ad Italiam navigavisse, ut novam patriam conderet. Multi scriptores dicunt Romanos ab Aeneā originem ducere."
"Cicero consul in senatū orationem claram contra Catilinam habuit. Dixit: 'O tempora, o mores! Catilina coniurationem parat, sed nos consilia eius scimus.' Catilina ex urbe fugit, sed socii eius capti et necati sunt. Senatus Ciceronem patrem patriae nominavit."